Charter Document - 02360334
Charter Number: | 02360334 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 - 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia Autissiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod excellentissimus dominus noster Ludovicus rex illustris nostri debilitatem corporis attendens pro exercitu suo et pro militibus quos ei debemus mittere ad exercitum suum apud Albigen et pro decima quam similiter de proventibus nostrorum redditum tenemur solvere eidem pro negotio Albigensi supradicto quittavit nos simpliciter a quindena Pasche proximo ventura usque ad annum pro sexcentis libris paris et nos dictas sexcentas libras debemus eidem solvere ad duos terminos videlicet trecentas ad octavam Omnium Sanctorum proximo venturam et alias trecentas libras ad octavam Pasche proximo sequentis Nos autem pro predictis adimplendis bona nostra mobilia eidem regi obligamus In cujus rei testimonium domino regi presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Domini MCCXXV mense martio