Charter Document - 02360333

Charter Document - 02360333


Charter Number: 02360333
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225 - 1226
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Galterus Dei gratia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem et sinceram in Domino caritatem Noverit universitas vestra quod cum esset contentio inter dilectos nostros decanum et capitulum Autissiod ex una parte et homines de Merriaco villa ejusdem capituli ex altera super violenciis et contumeliis que dicebantur tam ipsi decano quam etiam capitulo ab eisdem hominibus irrogate item super usuagio quod in memoribus Merriaci dicebant predicti homines se habere necnon et super terris quas ipsi homines tenent ad costumam vel terciam a capitulo apud Merriacum quas capitulum saisierat eo quod dicti homines ad Charniacum se transtulerant et se burgenses domini Roberti de Curtiniaco proclamabant tandem de assensu et voluntate dicti domini Roberti et ipsorum hominum fuit inter eos ita ordinatum coram nobis quod sepedicti homines violentias et contumelias supradictas decano emendaverunt et iterum debent venire in capitulum Autissiodorense pro eisdem emendis capitulo faciendis Decanus vero et capitulum et ipsi homines taxationem predictarum emendarum necnon et expensarum suarum et deperditorum ordinationi nostre et domini Roberti commiserunt De nemoribus vero ita fuit ordinatum et ab utraque parte concessum quod venditio illa quam fecerunt decanus et capitulum Roberto Porto de Curteneio Willelmo clerico Henrico de Tornodoro et eorum sociis rata manebit et eam sine dilatione vel contradictione liberam habebunt emptores De usuagio vero quod dicunt se habere homines in eisdem nemoribus nos archiepiscopus bona fide inquiremus et si per legitimam inquisitionem invenerimus quod ipsi homines in predictis nemoribus capere per triginta annos consueverint tali modo quod propter hoc nobis visum sit quod saisinam usuagii in eis habere debeant nos talem saisinam qualem nobis visum fuerit eos debere habere assignari eis faciemus sive in residuo nemoris non vendito sive in ipso vendito postquam emptores totum asportaverint quod emerunt sive alibi prout nobis visum fuerit equum esse De terris vero ad terciam vel costumam ita fuit ordinatum et ab utraque parte concessum quod si aliqui predictorum hominum de Merriaco voluerint esse mansionarii apud Charniacum in burgesia domini Roberti capitulum pro bono pacis sustinebit eos tamdiu terras et res suas de Merriaco que sunt ad terciam vel costumam ibidem tenere quamdiu ipsi homines jura omnia et redibitiones omnes que de ipsis terris aut rebus debentur solverint et recognoverint se esse homines Autissiodorensis capituli ad usus et consuetudines ad quas sunt et fuerunt usque ad hec tempora alii homines commorantes apud Merriacum et manentes alioquin posset dictum capitulum dictas terras et res sine contradictione seisire Hec igitur omnia fide interposita predicti homines se bona fide observaturos promiserunt In cujus rei memoriam presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum apud Sanctum Julianum anno Domini MCCXXV mense februario die sabbati ante Cineres