Charter Document - 02360332
Charter Number: | 02360332 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 - 1226 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus Dei gracia Senon archiepiscopus universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Universitati vestre volumus esse notum quod in nostra presencia constitutus Willelmus comes Jovigniaci fratribus ecclesie Escalleiarum ducenta et viginti quinque arpenta nemorum cum ipso fundo contiguorum nemoribus ejusdem ecclesie dedit liberaliter et concessit ab ecclesia supradicta quiete et pacifice in perpetuum possidenda salva eidem Willelmo magna justicia in nemore ipso et quod in eo venari possit Scilicet propter hoc impedire non poterit dictus Willelmus quin memorati fratres de eisdem nemoribus suam possint per omnia facere voluntatem Fratres vero Escalleiarum sepe dicto Willelmo quitaverunt et remiserunt absolute quinquaginta libratas annui redditus quas bone memorie Petrus quondam comes Jovigniaci defunctus frater ejusdem Willelmi pro anime sue remedio ecclesie fecerat supradicte Fidem eciam prestitit corporalem idem Willelmus quod supradicta omnia firmiter observabit et observari faciet bona fide Promisit etiam sub prestito fidei vinculo quod infra quinquaginta dies ex quo factus fuerit novus miles litteras suas patentes sigillo suo sigillatas hujus quitationis et donationis testimoniales dabit fratribus ecclesie memorate In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem parcium annotari fecimus et sigilli nostri caractere communiri Actum apud Sanctum Julianum anno Gracie millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense februario die veneris post festum Sancti Matthei apostoli