Charter Document - 02360326

Charter Document - 02360326


Charter Number: 02360326
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael curie Senon officialis in Domino salutem Noverint universi quod Guido de Fontibus et Iterius de Rouvreto milites in nostra presentia constituti dederunt in perpetuam elemosinam monachis Beate Columbe Senonensis quicquid habebant in censibus terragiis et in omnibus aliis costumis apud Villaparret apud Faicum in foresta defuncti Theobaudi et apud Villam Novetam que ab eadem ecclesia in feodum tenebant Dictum vero donum Adda mater predicti Guidonis et ipsius Guidonis uxor Elisabeth nomine et Ermengardis uxor ejusdem Iterii que presentes erant coram nobis laudaverunt et concesserunt fidutiantes quod per se vel per alios nullam in posterum super hiis questionem movebunt fidutiaverunt etiam quod hoc faciebant spontanee non coacte renuntiantes omni juri quod habebant in dictis rebus ratione dotis seu quolibet alia ex causa Quod autem a partibus audivimus ad petitionem earum sine aliorum prejuditio sub sigillo Senonensis curie testificamus Actum anno Gratie MCC vicesimoquinto mense maio