Charter Document - 02360323
Charter Number: | 02360323 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri nos subscripta vidisse in carta pie recordationis regis Philippi genitoris nostri hoc modo Nos igitur genitoris nostri vestigiis inherentes que premissa sunt volumus et concedimus subsequentia premissis adjicientes Si ab homine vel femina communie pedagium seu thonleium apud Senon requiratur et requisitor non nominaverit diem qua illud et de qua re illud non habuerit non respondebitur inde requisitori et si nominaverit diem et ille dictum ejus manu sua sola non infirmaverit quinque solidis tantum emendabit et reddet pedagium vel thonleium Si quis bannum civitatis se audisse negaverit aut per pares comprobetur aut propria manu se purget juramento et si comprobetur aut se purgare noluerit quinque tantum solidis emendabit si tamen bannus factus non fuerit pro exercitu expeditione vel alio negotio nostro Si qua vilis et inhonesta persona virum honestum vel mulierem convitiaverit liceat alicui probo viro si supervenerit illum objurgare et uno vel duobus aut tribus colaphis cum palmo sine forefacto ab importunitate sua compescere Quod si eum pro antiquo odio criminatus fuerit liceat ei juramento se purgare quod pro nullo odio eum percusserit sed tantum pro pacis et concordie observatione quod si se super hoc juramento purgare noluerit id emendabit Volumus etiam quod homines communie liberi permaneant ab omnibus talliis et toltis salvo servitio exercitus et equitationis nostre Preposituram vero Senonensem et redditus ac proventus universos ad preposituram pertinentes nobis et heredibus nostris in perpetuum retinemus Que omnia ut perpetue stabilitatis robur obtineant presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato salvo jure nostro et alieno confirmamus Actum Nemausii anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quinto regni vero nostri anno tertio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Roberti buticularii S Bartholomei camerarii S Matthei constabularii Data per manum Garini Silvanectensis episcopi cancellarii