Charter Document - 02360321

Charter Document - 02360321


Charter Number: 02360321
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1224 - 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael officialis curie Senon in Domino salutem Noverint universi quod Johannes de Parreciaco domicellus coram nobis in jure recognovit se dedisse in perpetuam elemosinam ecclesie Pontigniacensi omnes pasturas et pasticiones quas habebat tam in plano quam in nemore infra fines de Parreciaco et de Buutello pro remedio anime sue et predecessorum suorum excepta tamen pastura de nemore suo quod dicitur Foresta in qua animalia Pontigniaci pascendi causa non intrabunt nisi communia animalia de Parreciaco ibidem intraverint Concessit etiam et voluit quod omnia illa que monachi Pontigniacenses adepti sunt in toto feodo suo ex testamento sive ex donatione sive ex alia quacumque causa libere et sine contradictione remaneant ecclesie supradicte salvo tamen censu suo et justicia ad eandem censum pertinente Quod ut ratum permaneat presentes litteras ad petitionem ejusdem domicelli sine prejudicio ipsius sigillo curie Senonensis fecimus roborari Actum anno Gratie MCC vicesimo quarto mense martio