Charter Document - 02360320
Charter Number: | 02360320 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1224 - 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Th curatus Sancti Petri de Tornodoro notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego concessi karissime domine mee Mathildi comitisse Nivernensis quod non potero vinum meum vendere quandiu vixero infra banna sua apud Tornodorum nisi sicut homines ipsius comitisse de Tornodoro Et ad majorem confirmationem hujus rei presentibus litteris sigillum magistri Guillelmi canonici Senonensis cum sigillo meo feci apponi Actum anno Domini MCCXX quarto mense februario