Charter Document - 02360318

Charter Document - 02360318


Charter Number: 02360318
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos capitulum canonicorum Beate Marie Tornodori notum facimus universis presentibus et futuris quod nos supposuimus personas nostras et res capituli nostri et etiam res universorum et singulorum canonicorum ubicumque site sint custodie et deffensioni Matildis illustris comitisse Nivernensis et heredum suorum Concessimus si quidem eidem comitisse caritatis intuitu unam missam de Sancto Spiritu quandiu vixerit in ecclesia nostra et post ejus obitum pro ipsius anima unam missam pro defunctis in perpetuum celebrandam Concessit si quidem nobis eadem comitissa quod a die quo presentes littere confecte sunt quecumque acquisierimus in justicia sua pacifice habeamus scilicet per elemosinam per emptionem commutationem donationem seu quocumque alio modo Ita tamen quod nos eidem comitisse et heredibus suis idem jus et eosdem redditus debebimus et reddemus de omnibus acquisitis acsi unus ex hominibus suis de Tornodoro estagerius apud Tornodorum eadem possidet Videlicet de decimis justiciis estagiis costumis censibus et etiam de aliis reditibus universis in feodis siquidem ipsius comitisse nichil acquirere possumus nisi per ipsam Et sciendum quod nos de acquisitis nichil possumus ponere in manu alicujus quam ipse eidem comitisse et heredibus suis jus suum reddat sicut faceret unus ex hominibus suis de Tornodoro estagerius apud Tornodorum si eadem possident Quod ut ratum sit et firmum presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum apud Montenisium anno Domini MCC vicesimo quarto in octabas Beati Martini hyemalis