Charter Document - 02360313

Charter Document - 02360313


Charter Number: 02360313
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Matildis comitissa Nivernensis omnibus notum facio tam presentibus quam futuris quod ego ad ampliandam libertatem burgensium et hommum meorum de Tornodoro quam bone memorie Guido quondam comes Nivernensis predecessor meus eisdem contulit et concessit et ad exonerandum ipsos a quibusdam gravaminibus consuetudinum quibus usque ad diem istam fuerant onerati dedi et concessi dictis hominibus omnes eschasuras Tornodori quas manummortuam appellant propriis et heredibus suis in perpetuum habendas ita quod omnes eschasure que de cetero apud Tornodorum evenerint ad propinquiorem heredem ubicumque sit sine ullo interventu pecunie et sine contradictione aliqua devolvantur Et si dicte eschasure ab herede requisite non fuerint per annum et diem reservabuntur justo heredi in manu prepositi et duorum burgensium et elapso anno et die dicte eschasure non requisite michi vel mandato meo integre tradentur Preterea concessi dictis burgensibus quod omnes emende sexaginta solidorum pro percussione vel pro maureia sive pro aliis foris factis sine fractura ossis vel sine membri amissione ad quinque solidos reducantur Pro fractura vero ossis vel membri amissione sexaginta solidi sicut ante persolvantur emenda septem solidorum ad viginti denarios reducatur forifacta de armis esmolutis de raptu de homicidio et de furto erunt in voluntate mea Preterea concessi dictis burgensibus quod aliquem hominem de Tornodoro non capiam nec capi permittam quandiu de juri stando coram me vel mandato meo dare plegium poterit nisi pro manifesto debito quod non velit solvere vel res suas ad vendendum concedere pro solutione facienda vel pro manifesta offensa quam non velit secundum ville consuetudinem emendare vel nisi pro quatuor specialibus forifactis superius nominatis que sunt in mea voluntate Omnes vero homines undecumque venerint qui estagium apud Tornodor fecerint erunt predicte libertatis nisi sint mei homines de capite et de corpore Has itaque conventiones me firmiter observaturum propria manu juravi salvis tamen aliis reditibus et consuetudinibus meis quas in dicta villa hactenus habui et predecessores mei Concessi etiam quod quicumque mihi vel heredibus meis in comitatu Tornodori successerit has conventiones firmare prestito jiuramento tenebitur antequam burgenses fidelitatis eidem exhibeant juramenta Promisi etiam quod ego bona fide laborabo sine meo mittendo quod venerabilis pater Lingonensis episcopus heredem vel successorem meum compellat per censuram ecclesiasticam si eum a dictis conventionibus quod absit contigerit resilire Volo siquidem et concedo quod quicumque erit prepositus Tornodori jurabit firmiter et fideliter tenenda ea que superius sunt expressa Has siquidem conventiones tenendas juravit dilectus et fidelis consanguineus meus Galcherus de Jovigniaco seneschallus Nivernensis In cujus rei memoriam et testimonium et quod ut ratum et inconcussum in posterum habeatur presentem cartam sigilli mei munimine feci roborari Actum anno Domini MCCXX IV mense junio