Charter Document - 02360310
Charter Number: | 02360310 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1223 - 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo dominus Noerii notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego deveni homo charissimi domini mei Theobaldi Campanie et Brie comitis palatini illustris et cepi ab eo quinquaginta libratas terre sitas apud Neintriacum in feodo et homagio videlicet quicquid habeo in eadem villa Neintriaci in omnibus modis et commodis et teneor eidem Theobaldo comiti servire bona fide tanquam domino meo salva fidelitate dominorum meorum quos habebam antequam ad ejus homagium venissem videlicet fidelitate domine ducisse Burgundie et comitisse Nivernensis et domini Guidonis de Sancto Paulo et Anserici domini Montis Regalis et domini Montis Mirabilis et abbatis Sancti Martini Eduensis domini Clarembaudi de Capis domini Galcheri de Jovigniaco domini Erardi de Brena Certum est autem quod ego non possum de cetero facere aliquem dominum contra comitem Theobaldum nominatum Predictum vero feodum tenebit a dicto Theobaldo comite vel ab ejus heredibus si heredes habuerit de corpore suo procreatos quicumque tenebit castrum Noerii Si vero contigerit quod Deus avertat dictum Theobaldum comitem sine herede sui corporis decedere ego et heredes mei erimus liberi penitus et quitti a dicto homagio et omnibus istis conventionibus prenotatis Quod ut notum permaneat et firmum teneatur litteris annotatum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie MCCXX tertio mense martio