Charter Document - 02360309

Charter Document - 02360309


Charter Number: 02360309
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223 - 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus dominus Seleniaci notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum mater mea defuncta in testamento suo legasset et dedisset in perpetuam elemosinam ecclesie Beati Mariani quandam terram et quoddam pratum que appellantur terram et pratum Conversorum que scilicet terram et pratum ratione excambii tenebat quod excambium factum fuit cum prefate ecclesie fratribus a pie memorie domino D patre meo pro terra sua sita juxta domum domini Bassoti ego et dominus Johannes frater meus supradicta scilicet terram et pratum pro anniversario parentum nostrorum et animarum eorum remedio prefate ecclesie in perpetuum quitavimus In cujus testimonium atque memoriam presentes litteras sigilli mei impressione munivi et tradidi prefate ecclesie fratribus ad munimen Actum anno Gratie MCCXXIII mense martio