Charter Document - 02360307

Charter Document - 02360307


Charter Number: 02360307
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1223 - 1224
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus humilis abbas totusque conventus Pontiniac notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos quicquid juris clamabamus in foresta illa que dicitur Rabiosa venerabili patri Galtero archiepiscopo Senon ejusque successoribus archiepiscopis quitamus in perpetuum excepto pasturagio herbe ad animalia tantummodo grangie nostre que appellatur Sevie ita tamen quod non liceat nobis habere ibi capras sive porcos In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum apud Seant die lune ante Purificationem Beate Marie anno Domini MCC vicesimo tercio mense januario