Charter Document - 02360301

Charter Document - 02360301


Charter Number: 02360301
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati monasterii Pontiniac ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus annuimus et prefatum monasterium Pontiniac in quo divino estis obsequio mancipati sub B Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B Benedicti regulam atque institutiones cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis grangiam que dicitur S Porcarius grangiam de Crece cum suis pertinentiis grangiam de Chaillie cum pertinentiis suis grangiam de Burs cum suis pertinentiis grangiam de Campoinvento cum suis pertinentiis de Buinnone de Fulcheriis Acrimontis et de Villers Grangias cum omnibus pertinentiis earumdem grangiam de Saveiis cum pertinentiis suis apud civitatem Senonensem grangiam unam apud civitatem Trecensem unam grangiam in tenimento castri Florentini unam grangiam in tenimento Tornodori grangiam unam cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Chableiis de Saint Bret et de Fornais grangias cum omnibus pertinentiis earumdem petrariam quam habetis Chableias intus et extra et grangiam quam habetis apud Autissiodorum cum pertinentiis suis cum pratis vineis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum vestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale ac etiam novalium que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos et seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere quod si quis forte retinere presumpserit licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare [] Datum Laterani IV kalendas decembris indictione XIII Incarnationis dominice anno MCCXXIV