Charter Document - 02360296
Charter Number: | 02360296 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Herveus de Giemo Milo de Cicons et Gilo de Sancto Ferreolo canonici Autissiod salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Mariani Autissiod ex una parte et homines de Charbuiaco ex altera controversia verteretur videlicet super usuagio pasture quod dicti homines dicebant se habere in nemore de Montbolum quod est dictorum abbatis et conventus et super dampnis et injuriis predictis abbati et conventui sicut ipsi dicebant ab eisdem hominibus in nemore supradicto et fossatis ejusdem nemoris illatis testibus quos partes voluerunt producere hinc inde ad mandatum venerabilis patris Henrici Dei gratia Autissiod episcopi receptis et publicatis attestationibus coram ipso in cujus curia et presentia causa ventilabatur predicta tandem post multas altercationes in nos fuit a partibus compromissum Nos igitur premissis attestacionibus diligenter inspectis et discussis receptis eciam cum juramento et diligenter examinatis testibus ex parte dictorum hominum ad repellandos testes priores ex parte dictorum abbatis et conventus productos hiis omnibus consideratis et quecunque partes coram nobis proponere voluerunt habito prudentum consilio dictis hominibus de Charbuiaco super usuagio pasture quod petebant in prefato nemore de Montbolum perpetuum silentium imposuimus ipsos ad restitucionem dampnorum et injuriarum emendationem que ipsi in dicto nemore et fossatis ejusdem prefatis abbati et conventui intulerant condempnantes In cujus rei memoriam presentes litteras sigillorum nostrorum impressionibus fecimus roborari Actum anno Gratie millesimo ducentesimo vicesimo tercio mense aprili