Charter Document - 02360293
Charter Number: | 02360293 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1222 - 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie archidiaconi Senon in Domino salutem Noverint universi quod cum causa verteretur coram nobis inter canonicos Autissiod prebendas suas apud Chichiriacum percipientes ex una parte et nobilem virum Stephanum dominum de Bassoto ex altera super hoc quod dicebant quod ipse ceperat et saisiverat excasuram defuncte Aalesis quondam uxoris Radulphi femine capituli Autissiod videlicet duos boves octo porcos sex oves pallium rubeum octo sextaria bladi ad mensuram Autiss medietatem frumenti et aliam partem tremesagii et omnia alia bona ad eam pertinentia que petebant sibi reddi cum ad eos occasione dicte excasure deberent devenire ut dicebant tandem lite super hiis legitime contestata coram nobis sacramento calumpnie ab utraque parte prestito testibus ab utraque parte ad probandum intentionem suam productis et diligenter examinatis attestationibus eorum publicatis rationibus et allegationibus utriusque partis auditis et plenius intellectis die assignata partibus ad audiendum sententiam diffinitivam tandem de bonorum virorum consilio per diffinitivam sententiam pronunciavimus dictum dominum de Bassoto teneri ad restituendum dictis canonicis Autissiod prebendas suas apud Chichiriacum percipientibus duos boves octo porcos quoddam pallium unam cortinam tria linteamina unam archam et tres toaillias que omnia recognovit dictus dominus de Bassoto se cepisse de bonis dicte defuncte Aalesis quondam uxoris Radulphi que dicti canonici petebant sibi reddi cum ex parte dictorum canonicorum sufficienter sit probatum dictam Aalesim fuisse feminam capituli Autissiod Pronunciavimus etiam dictum dominum de Bassoto defecisse in probatione super hoc quod allegaverat apud Charmetum talem consuetudinem esse quod cujuscumque sit homo vel femina si sine herede moriatur excasura ipsius ad ipsum jure consuetudinario devenire debebat et dictum dominum de Bassoto in expensis legitimis condempnavimus In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo curie archidiaconi Senon fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo secundo mense martio