Charter Document - 02360286

Charter Document - 02360286


Charter Number: 02360286
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gracia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod omnis controversia que vertebatur inter abbatem et conventum Molismensem ex una parte et capitulum canonicorum Tornodori ex altera sopita est in hunc modum Dicti canonici in capella castri Tornodori vel in ecclesia Beati Petri vel in ecclesia Beati Nicolai in Burgo Beraudi in quacumque deservire maluerint in canonico habitu licite celebrabunt salvo jure prioris Sancti Aniani in oblationibus et in aliis reddibus universis Dictus vero prior fructus unius prebende in minutis portionibus et in grossis sicut unus ex ipsis canonicis integre percipiet quam tenebitur per se vel per unum ex monachis suis in suo ordine deservire Habebit preterea idem prior annualia canonicorum decedentium sicut prior Sancti Desiderii in ecclesia Lingonensi percipere consuevit Dictus siquidem prior tenetur emere redditus de quinquaginta libris pruviniensibus ad opus dicti capituli vel centum solidos pruvinienses annui redditus eidem assignare quos ille prior nomine Bernardus ad vitam suam specialiter tenebit post ejus obitum ad proprietatem dicti capituli reversuros Et si capitulum vel aliquis ex canonicis vineam vel terram possideret infra terminos decimationis Sancti Aniani decimam solveret Dicti vero abbas et conventus karitative concesserunt unam missam pro animabus pie memorie Hervey quondam comitis et Mathildis uxoris ejus comitisse Nivernensis in ecclesia Beati Aniani semel in ebdomada in perpetuum celebrandam Concesserunt etiam quod tantum facient pro quolibet Tornodorensi canonico defuncto quantum fit in ecclesia Molismensi pro defuncto canonico Lingonensi Dicti vero canonici tenentur cum monachis Sancti Aniani ad processiones Rogationum et in die dominica in Ramis Palmarum incedere tenentur etiam ad festum Sancti Aniani ad missam et ad vesperas sollempniter interesse Dicti siquidem canonici tenentur jurare in capitulo suo quod ipsi dictas conventiones fideliter observabunt et quod aliquem decetero non recipient ut canonicum donec idem prestiterit juramentum Et ut hoc ratum et inconcussum in perpetuum habeatur presentem paginam fecimus sigilli nostri munimine confirmari nostro et Lingonensis ecclesie in omnibus jure salvo Actum anno Domini MCCXXIII