Charter Document - 02360276
Charter Number: | 02360276 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo dominus Noeriorum omnibus notum facio presentes litteras inspecturis quod ego sum homo ligius carissime domine mee Mathildis comitisse Nivernensis contra omnes gentes qui possint vivere et mori salva fidelitate ducisse Burgundie vel duci si succederet et sciendum quod heredes et successores mei eidem domine comitisse et heredibus et successoribus suis debent facere homagium ligium sicut feci et prout superius est expressum Quod ut factum sit et firmum presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari Actum apud Druiam anno Domini MCC vicesimo secundo in festo Paschalis mense aprili