Charter Document - 02360275

Charter Document - 02360275


Charter Number: 02360275
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1221 - 1222
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

H Dei gratia Autissiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod in nostra presentia constituti Houdeez de Vincellis et Eremburgis uxor ejus recognoverunt se titulo pignoris obligasse dilectis filiis decano et capitulo Autissiod pro duodecim libris pruviniensis monete totam decimam illam quam dicti Houdeez scilicet et Eremburgis ejus uxor habent apud Neirun scilicet tres partes de octo partibus que sunt in dicta decima quarum quinque partes sunt dicti capituli et alie tres sunt Houdee et Eramburgis Invadiaverunt etiam dicti H et E dicto capitulo quicquid decime ipsi habent apud Monestallum pro pecunia prenotata Nos vero devotionem dicti capituli diligentius attendentes dicte decime fructus concessimus liberaliter et libenter In cujus rei testimonium nos ad utriusque partis petitionem presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo primo in crastino Invocavit me