Charter Document - 02360273
Charter Number: | 02360273 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 - 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Matheus de Tosquin notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod de mandato domine mee Blanchie comitisse Trecensis palatine ivi apud Joviniacum ad recipienda juramenta militum castellarie Joviniaci et burgensium ejusdem castri quod si do minus P comes Joviniaci deficeret quod non redderet dicte comitisse vel Th comiti nato ejus quandocumque ab eis fuerit requisitus castrum Joveniaci quod est jurabile et reddibile eis dicti milites et burgenses ex tunc se tenerent ad dominam comitissam vel comitem natum ejus supradictos Hec sunt nomina eorum qui juraverunt dominus Petrus de Chevallo dominus Renaudus de Septempilis dominus Narjotus Farsiz dominus Jacobus Farsiz dominus Isambardus Diabolus dominus Mauricius de Laduz dominus Johannes Vicecomes dominus Baserus dominus Ugo Mailum dominus Theobaldus Chuard dominus Alerinus de Beone et ego Matheus de Tosquin milites Stephanus prepositus Petrus Albus Gauterus Saumerius Henricus Doce Girardus Dagonellus Galterus Lapide Andreas Rex Aumerus Carnifex Theobaldus Cretaute Odo Carnifex Ugo Boguez Dionisius Petrus Burgundus Villanus Marescallus Simon Beniz Milon Chachuz Michael Loeros Galterius Chanviaus Renaudus Decani Robertus Falcor duo filii sui Rodulfus Freilun Charboniers Girardus Piscator Stephanus Dives Stephanus Tarot Vilanus Piscator Calmus frater ejus Uroz Johannes Menant Girardus Longus Renaudus Boeuz Johannes Chiais Stephanus Mauniz Robertus Burellus Renaudus li Taillierres Garnerius Soise Stephanus de Chanlaio Milo Perides Petrus Cordoenarius Mocerus burgenses Omnes isti juraverunt presentibus domino Frederico de Cudoto et domino Stephano de Corferaut ex parte comitis Jovigniaci ex parte vero domine Comitisse superius nominate presentibus domino Theobaldo de Buoterio et me Matheo de Tosquin In cujus rei testimonium feci fieri presens scriptum sigilli nostri munimine roboratum Actum anno Gracie MCC vicesimo primo ipsa die Epifanie