Charter Document - 02360272

Charter Document - 02360272


Charter Number: 02360272
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus de Courtenaio dominus de Tanlaio notum facio presentibus et futuris quod ego et Adelina uxor mea laudante domino Roberto filio nostro milite dedimus et concessimus quandam vineam que fuit Obbelet dou Feltre et aliam que fuit Cheyndi et sexaginta solidos Autissiod in censu nostro de Malleyaco in festo Sancti Remigii annuatim percipiendos et quandam domum que sita est supra fossatum de Tanlayo que fuit defuncti Bancellini unum etiam modium bladi medietatem frumenti et medietatem ordei in festo Sancti Remigii annuatim persolvendum assignatum in terciis et in costumis nostris de Pimella et in terciis de Baon et in terciis de Tanlaio et in terciis et in costumis Sancti Vinimeri et si quid de modio dicti bladi defuerit in grangia nostra de Tanlayo persolvetur ad usus necessarios presbiteri qui in capella nostra que construenda est apud Tanlayum infra clausuram domus nostre divina celebrabit in perpetuum et interim in ecclesiam Tanlaii donec ipsa capella construatur celebrabit missam scilicet quotidie pro remedio animarum nostrarum et antecessorum et successorum nostrorum et pro cunctis fidelibus defunctis exceptis solemnitatibus Domini et Beate Marie in quibus de festo cantabit Qui presbiter post mortem nostram per manum abbatis Sancti Michaelis Tornodori instituetur dum tamen secularis sit persona que personaliter et non per vicarium eidem capelle deserviat et infra quadraginta dies a tempore vacationis debet talis persona cum integritate fructuum constitui per abbatem Idem autem presbiter abbati et conventui Sancti Michaelis et priori Sancti Vinimeri et curato de Tanlayo fidelitatem tenebitur facere indemnitatis in omnibus conservande super his que ad ecclesiam Sancti Vinimeri et de Tanlayo pertinere noscuntur Et ut hoc ratum et inconcussum in perpetuum habeatur ego Willermus de Cortenayo presens scriptum sigillo meo munivi et Robertus filius meus quia sigillum non habebat sigillum T abbatis Melundensis apponi fecit Actum anno Gracie millesimo ducentesimo vicesimo secundo