Charter Document - 02360271

Charter Document - 02360271


Charter Number: 02360271
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufridus dominus Arsiaci notum facio presentibus et futuris quod cum querela esset inter me et Girardum fratrem meum ex una parte et venerabiles viros Hugonem abbatem et conventum Regniac ex altera super botorio quod habent apud Arsiacum et rebus aliis quas tam nos contra ipsos quam ipsi contra nos reclamabant tandem pacificata fuit in hunc modum quod nos pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum quictavimus eis si quid juris habebamus in predicto botorio et in aliis querelis que tunc temporis inter nos et ipsos erant Insuper dedimus eis et concessimus usum petrinarum in tota terra nostra ita quod si in eundo vel redeundo dampnum aliquod fecerint reddito capitali ab omni forisfacto et exactione quicti erunt quem usum pater noster eis dederat ut dicebant Concessimus etiam eis et laudavimus usum pasturarum quem avus noster dedit eis sicut in carta ejus super hoc facta plenius continetur Ipsi vero similiter quictaverunt nobis omnes querelas quas adversum nos tunc temporis habebant videlicet querelam de arietibus captis et querelam de equo nobis accommodato et querelam XII librarum pro nemore Et sciendum quod ego G dominus Arsiaci teneor eis annuatim reddere in festo Sancti Remigii de censu Arsiaci X solidos pro elemosina patris mei Hoc totum fecit mecum G frater meus et hoc laudavit uxor mea quorum assensu presentem cartam sigillo nostro roborari feci Actum anno Gracie MCCXX II