Charter Document - 02360269
Charter Number: | 02360269 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Herveus et Mattheus canonici Autissiod in Domino salutem Noverint universi quod cum post mortem bone memorie Willelmi Autissiod decani vacante decanatu inter venerabilem patrem et dominum Henricum episcopum et venerabiles viros capitulum Autissiod ad quos jurisdictio decanatus ipso vacante devolvi debet controversia emersisset asserente dicto episcopo ipsam ad eum pertinere capitulo quod ad ipsum non ad episcopum pertineret e contrario proponente tandem in nos duos ab utraque parte super hoc extitit compromissum Nos igitur auditis utriusque partis rationibus in primis protestantes quod de jurisdictione super canonicos majoris ecclesie nihil diffiniebamus finaliter pronunciamus predictam jurisdictionem vacante decanatu ad dictum episcopum pertinere Actum anno incarnationis Domini MCCXXI mense novembri