Charter Document - 02360267

Charter Document - 02360267


Charter Number: 02360267
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Hugo officialis Senon in Domino salutem Noverint universi quod dominus Willelmus miles de Fontanis et Johannes frater ejus coram nobis recognoverunt se leprosis de Popelino pro quinque solidis paris annuatim persolvendis crastino Nativitatis Domini accensuisse omnes terras quas tenebant dicti leprosi a dictis fratribus ad terragium infra metas de Fontanis et totam petiam terre sicut se comportat sitam retro domum leprosorum de Fontanis cum quadam petia terre retro domum defuncti Stephani Seart site et alteram petiam terre integram sitam retro granchiam prioris Sancti Salvatoris de Fontanis pro ducentis et quadraginta libris pruvin quas se recepisse confessi sunt coram nobis dicti fratres in pecunia numerata Cujusmodi conventiones dicti fratres fiduciarunt se inviolabiliter observaturos et quod supradicta eisdem leprosis debite garantizabunt super quibus Gilebertus de Sancto Florentino Bartholomeus draperius Andreas monetarius et Theobaldus sellarius se plegios obligarum si vero aliquem eorum mori contigerit ipsi fratres loco ejus alium sufficientem substituere tenebuntur In cujus rei memoriam presentem cartam annotari et sigillo Senon curie ad petitionem partium fecimus roborari Actum anno Gracie MCC vicesimo primo mense septembri