Charter Document - 02360266
Charter Number: | 02360266 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1221 - 1222 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum [] quod nos Henrico Consergio cambellano nostro et heredi suo de uxore sua masculo qui nobis servire possit damus et concedimus in perpetuum eschetam que nobis accidit apud Villam Novam Regiam de Theophania femina nostra de corpore videlicet domum suam cum toto porprisio quatuordecim arpennos terre arabilis et duos arpennos vinee reddendo dominis territoriorum in quibus sedent census et redditus consuetos Actum anno Domini MCCXXI