Charter Document - 02360264

Charter Document - 02360264


Charter Number: 02360264
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1220 - 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Dominus Melligniaci notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego teneo de comite Campanie castrum Melligniaci et villas que sunt jurabilia et reddibilia ipsius comitis ad parvam vim et ad magnam et feoda militum que movent de Melligniaco et quicquid habeo apud Capellam juxta Melligniacum et quicquid habeo apun Bennam excepto Henrico et familia ejus [] et Domino Guidone de Monte Regali et quicquid habeo apud Chaaly quod est de capite uxoris mee Quod ut notum sit in futurum presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie MCCXX mense februario