Charter Document - 02360262

Charter Document - 02360262


Charter Number: 02360262
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Oda domina Pogeii notum facio omnibus presentibus et futuris quod pie memorie Aalis mater Herardi de Brena ante mortem suam cum adhuc in sana mente consisteret in presentia mea et quorumdam aliorum apud Pogiacum contulit in perpetuum et donando concessit fratribus domus Vallis lucentis pro remedio anime sue et parentum suorum pasturas de Valeriis et de Floriney ad omnes bestias et pecora grangiarum suarum videlicet de Cervins et de Chevroy Ita quod si aliquando fieret in predictis Valeriis vendicio nemoris per quadriennium a cospeiciis cessarent Dedit etiam eadem domina domui Vallis lucentis unum modium avene apud Floriney in reditibus suis annuatim percipiendum Et quia hoc vidi et audivi presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari Actum anno Domini MCCXXI