Charter Document - 02360260

Charter Document - 02360260


Charter Number: 02360260
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Yterius dominus Broucie notum facio presentibus et futuris quod Gaufridus de Grignon miles frater meus vendidit precio centum et viginti librarum Pruvin monete abbati et conventui Reigniaci sexaginta solidos Autiss et unum modium bladi ad mensuram Autiss duas partes avene et terciam partem frumenti que percipientur annuatim in coustumis et terciis et reditibus aliis apud Montigniacum villam suam juxta Fulcherias grangiam de Pontigniaco pacifice perpetuo possidenda Que omnia cum ego in predicta villa jure hereditario et de alodio prius possiderem prefatus Gaufridus frater meus a me per eschangiam acquisivit Prefata vero vendicio tali conditione facta fuit quod si de predictis rebus a fratribus Reigniaci per biennium vel triennium possessis aliquid defuerit ego Yterius ad arbitrium bonorum virorum sufficienter supplebo et justam garentiam portabo fratribus sepedictis Hoc totum laudaverunt Agnes uxor mea et Andreas et Bartholomeus et Yterius et Johannes liberi mei Quod ut ratum et inconcussum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Ego etiam Milo dominus Noeris in predictorum testimonium sigillum meum apposui Actum anno Gratie MCCXXI Ego similiter Guido miles dominus de Mellini in predictorum testimonium sigillum meum apposui Actum anno Gratie MCCXXI