Charter Document - 02360259

Charter Document - 02360259


Charter Number: 02360259
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Hugo curie Senon officialis salutem in Domino Noverint universi quod Theobaldus Platel de Pruvino canonicus ecclesie Beate Marie de Valle Pruvini vendidit abbati Regniaci et ejusdem loci conventui totam domum cum cellario et appendiciis suis quam habebat apud Pruvinum que fuit quondam Garini Platel patris sui sitam in vico Balneorum juxta domum Ade Lomolle pro ducentis libris pruvin monete quam vendicionem Petrus Platel frater dicti Theobaldi in presentia nostra constitutus laudavit et concessit et sicut continetur in carta virorum venerabilium quam vidimus videlicet Gaufridi abbatis ecclesie Beati Marie de Valle Pruvini et M decani christianitatis Ermengiardis Platele soror dicti Theobaldi et Laurentius de Changi sororius dicti Theobaldi et Margarita la Platele soror dicti Theobaldi dictam vendicionem laudaverunt et concesserunt unusquisque eorum fide interposita Habuerunt autem de beneficio dictorum abbatis et conventus viginti libras Pruvin Et ut hoc ratum permaneat presentes litteras sigilli curie Senon munimine roboravimus Actum anno Gracie MCCXXI