Charter Document - 02360256

Charter Document - 02360256


Charter Number: 02360256
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gracia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod constituti coram nobis in jure Hugo Rufus de Arcea maior ecclesie Sancti Petri Vivi Senonensis et Edelina uxor ejus Symon Rainaudus Odo Stephanus Rufus Milo Stephanus Frasions et Oselia filii eorumdem recognoverunt se esse homines de corpore ecclesie Sancti Petri Vivi Senon abonatos ad duos solidos abbati ejusdem ecclesie nomine tallie ad festum Sancti Petri erga ipsos et eorum heredes omnibus aliis consuetudinibus usibus et justicia terre sue et escasuris secundum usus vel consuetudines burgi Sancti Petri Albas vero dicte ecclesie recognovit coram nobis quod ipsos abonavit et eorum heredes ad duos solidos predictos salvis ecclesie sue omnibus predictis sicut superius est expressum In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari Actum anno Gracie MCC vicesimo mense augusto