Charter Document - 02360255

Charter Document - 02360255


Charter Number: 02360255
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus Dei gratia Senon archiepiscopus in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et venerabiles viros capitulum Senon ex alia esset controversia super eo quod ex privilegio eis a felicis memorie Guidone predecessore nostro Senon quondam archiepiscopo indulto dicebant se habere jus faciendi et exercendi justicias in malefactoribus suis laycis et terris eorum quamvis sicut homines feodatarii nostri et hoc jure dicebant se usos fuisse pluries etiam temporibus nostris ac per hoc in quasi possessione hujus juris esse Nos vero ex adverso tam possessionem quam jus predicti privilegii contra predictos feodatarios deficebamus tandem pro bono pacis sumptibus et laboribus evitandis in hanc formam compositionis deventum est quod nos dimisimus eis quietam et pacificam possessionem quam se habere dicebant de jure autem ac potestate privilegii predicti quantum ad feodatarios nostros compromissum est tam a nobis quam ab ipsis in venerabiles viros Philippum decanum Senon Leobertum decanum Aurelian et magistrum Albericum canonicum Parisiensis ut auditis rationibus et allegationibus omnibus quibuscunque vellemus vel possemus nos et ipsi in judicio allegare dictam querelam per suum arbitrium diffinirent Hoc igitur compromissum et dictum arbitrium sicut supradictum est concessimus et promisimus bona fide ratum et firmum nos habituros et in hujus rei memoriam et cautelam sigillo nostro presentes litteras fecimus roborari Actum anno Gratie MCC vicesimo mense augusto