Charter Document - 02360254
Charter Number: | 02360254 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Herveius comes Nivern salutem Noverint universi quod cum causa verteretur inter Sonium et Aquin fratrem suum judeos meos de Tornodoro ex una parte et Baudin et Jacob fratres eorumdem judeos nobilium domine Blanche comitisse Campanie ex altera super mobilibus suis ad ultimum inter se pacificatum fuit in hunc modum quod prenominati Sonius et Aquin haberent medietatem mobilis totius dicti autem Baudinus et Jacob medietatem aliam rehaberent Hanc autem confederationem pacis ac vinculum ego dictus comes et nobilis comitissa Campanie voluimus et laudavimus salvis tamen costumis et jurisdictionibus comitatus Nivernensis Autissiodorensis Tornodorensis et Campanie que antecessores nostri suis temporibus tenuerunt nec pro pace ista in jam dictis comitatibus costuma aliquod detrimentum accipiet vel augmentum Quod ut ratum habeatur presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum Autissiodor anno Gratie millesimo ducentesimo vicesimo mense augusto