Charter Document - 02360253

Charter Document - 02360253


Charter Number: 02360253
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus de Curtiniaco notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego de assensu et voluntate Mathildis uxoris mee dedi et concessi Guidoni et Simoni de Orbaco militibus meis et heredibus eorum herbagium meum de Mota situm juxta Campignolium in foresta qui dicitur Boscus Ernauldi sicut se comportat et totum attractum ibidem pro eodem herbagio adductum et omnes terras et omnia prata quas et que habebam intra clausuras que sunt ante dictam domum et omnes terras et omnia prata quas et que filii defuncti Natalis ibidem habebant et totum nemus quod est intra predictas terras et prata et usuarium suum in nemore de Bulcoi in perpetuum habenda et possidenda et propter hoc Guido et Simon sunt homines mei ligii contra omnes homines Actum anno Gratie millesimo ducentesimo vigesimo mense julio