Charter Document - 02360250

Charter Document - 02360250


Charter Number: 02360250
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Autissiod episcopus omnibus Christi fidelibus in Domino salutem Notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod nos cultum divinum in Autissiod diocesi cupientes ampliare novelle plantationi domui scilicet de Cellis juxta Autissiodorum in qua monialium abbatiam Cistercensis ordinis auctore Domino fundavimus dedimus et concessimus jure perpetuo possidendam domum nostram de foro Autissiod juxta stalla cambiatorum sitam quam a defuncto Itero Borno milite quondam emimus de nostro proprio et postea communi incendio consumptam ex toto refecimus cum magnis sumptibus et impensis Quia vero dilectus filius Girardus Baleine Beate Marie de civitate Autissiod canonicus locum in quo predicta abbatia sita est qui de proprio alodio ipsius erat ad nostram ammonitionem dedit volumus et statuimus ut in hujus doni recompensationem per manum earumdem monialium vel mandati earum ex mercede dicte domus viginti libras quamdiu vixerit percipiat annuatim terminis inter eos statuendis Quod si in statutis terminis non solveretur eidem Girardo dicta pecunia posset ipse Girardus ad domum ipsam assignare Post mortem vero ipsius Girardi domus dicta omnino libero dictis monialibus remanebit Quod ut ratum et firmum permaneat presentem cartam in hujus rei testimonium fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum anno incarnati Verbi MCCXX mense maio