Charter Document - 02360245
Charter Number: | 02360245 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1219 - 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Aalidis domina Venisiaci omnibus presentes litteras inspecturis notum volo fieri quod ego ob remedium anime mee de propriis reditibus meis qui sunt de capite meo legavi viginti libras pruvin annui redditus pro anniversario meo singulis annis faciendo distribuendas personis locis et terminis subnotatis videlicet capellano capelle mee de Venisiaco decem libras pro quibus ipse percipiet singulis annis in festo Beati Remigii octo sextaria frumenti et quatuor sextaria ordei de terragiis meis Venisiaci ad mensuram ejusdem loci et percipiet in eodem termino annuatim quatuor libras de censibus meis Venisiaci Preterea monachis Sancti Petri de Venisiaco legavi decem solidos presbitero ejusdem loci quinque solidos leprosis ejusdem loci quinque solidos de eisdem censibus meis Venisiaci in eodem termino annuatim percipiendos Ita quod si dicti census mei Venisiaci non possint sufficere ad persolvendum predictos denarios predicti tam capellanus quam monachi tam presbiter quam leprosi de Venisi annuatim percipient in eodem termino de blado terragiorum meorum de Venisi ad valentiam residui quod eis debebitur de legato supradicto Ceterum Valli Lucenti legavi decem solidos pro quibus percipiet annuatim in festo Beati Remigii dimidium modium avene de terragiis meis Florigniaci ad mensuram ejusdem loci Sancto Stephano Senonensi legavi viginti solidos pro quibus percipiet annuatim in festo Beati Remigii unum modium avene de eisdem terragiis Florigniaci Monachis Beate Marie de Ramerru viginti solidos pro quibus percipient annuatim in eodem termino duo sextaria frumenti de eisdem terragiis Florigniaci Illis qui deservient capelle mee de Ramerru decem solidos pro quibus percipient annuatim in eodem termino duo sextaria frumenti de eisdem terragiis Florigniaci Auberti Masnillo decem solidos pro quibus percipiet annuatim in eodem termino duo sextaria frumenti de eisdem terragiis Florigniaci Sancto Petro Trecensi decem solidos pro quibus percipiet annuatim in eodem termino duo sextaria frumenti de eisdem terragiis Deiloco decem solidos quos percipiet annuatim in festo Exaltationis Sancte Crucis de censibus meis Florigniaci Sancto Petro Vivo Senon quinque solidos de eisdem censibus in eodem termino annuatim percipiendos Sancto Johanni Senon quinque solidos in eodem termino de eisdem censibus meis Florigniaci annuatim percipiendos Sancto Remigio Senon quinque solidos in eodem termino de eisdem censibus meis Florigniaci annuatim percipiendos Sancto Paulo Senon quinque solidos in eodem termino de eisdem censibus meis Florigniaci annuatim percipiendos Sancto Antonio Senon quinque solidos in eodem termino de eisdem censibus meis Florigniaci annuatim percipiendos Monachis Sancte Columbe Senon quinque solidos in eodem termino de eisdem censibus meis Florigniaci annuatim percipiendos Prulliaco decem solidos quos jam percepit et diu percepit de tenetura Theobaldi de Florigniaco Julliaco decem solidos pro quibus percipiet annuatim in festo Beati Remigii unum sextarium frumenti et unum sextarium ordei de terragiis meis de Balneolis ad mensuram ejusdem loci Sancto Martino de Ramerru quinque solidos quos percipiet annuatim de costumis meis de Noiant terminis qui statuti sunt eisdem costumis persolvendis Domui Dei de Ramerru quinque solidos quos percipiet annuatim eisdem terminis et de eisdem costumis Leprosis ejusdem loci quinque solidos quos percipient annuatim eisdem terminis et de eisdem costumis Sancto Nicholao de Pogiaco quinque solidos quos percipiet annuatim eisdem terminis et de eisdem costumis Quod ut ratum permaneat et stabile presentem paginam sigilli mei munimine feci roborari Actum anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo nono decimo mense januario