Charter Document - 02360244

Charter Document - 02360244


Charter Number: 02360244
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis R decanus Sancti Florentini salutem in Domino Constituti in presencia nostra Luca nobilis mulier de Parriciaco et filii ejus videlicet Robinus et Daimbertus et due filie ejusdem mulieris videlicet Aaletis et Agnes quittaverunt in perpetuum querelam quam ipsi habebant adversus fratres Pontiniac super quibusdam pasturis et concesserunt eisdem fratribus pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum omnes pasturas que ad ipsos pertinebant tam in hosco quam in plano ad omne genus animalium libere et absque contradictione aliqua Ita tamen quod si dictorum fratrum animalia aliquid in pasturis illis dampnificabunt dampnum restituetur a sepedictis fratribus sed inde non solvent emendam Quod autem coram nobis recognitum est ad peticionem utriusque partis sine prejudicio alterius sub sigillo nostro testificamur anno Gracie MCC nono decimo mense januario