Charter Document - 02360243

Charter Document - 02360243


Charter Number: 02360243
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego N dictus abbas et conventus Sancti Mariani ego G abbas et conventus Sancti Laurentii notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum controversia esset inter ecclesias nostras videlicet ecclesiam Beate Marie et ecclesiam Sancti Eusebii Altissiodor super limitibus parrochiarum in illa enim via communi que venit a porta Aigliniaci et ducit ad forum [] domus ex parte Sancti Eusebii erant alternatim secundum successiones annorum quinque de parrochia Beate Marie quinque de parrochia Sancti Eusebii quedam vero domus ex parte Beate Marie a domo Gilibundi usque ad grangiam Buticularii erant de parrochia Sancti Eusebii quedam hac sola ratione quod habebant majus hostium a parte communis vie et si haberent majus [] partem vel ex altera parte erant de parrochia Beate Marie Ne ergo propter hanc alternationem annorum vel mutationem [] perveniret turbatio inter prefatas ecclesias et earum parrochias nos statuimus firmiter laudantibus et volentibus et capellanis earumdem ecclesiarum videlicet Beate Marie et Sancti Eusebii ut quicquid secus prefatam viam est vel erit a parte Sancti Eusebii infra vel extra [] sit de cetero sine omni altercatione de parrochia Sancti Eusebii et quicquid secus eamdem viam est vel erit ex parte Beate Marie a granchia Buticularii versus portam Aigliniaci infra vel extra muros sit semper de parrochia Beate Marie Predicta vero granchia Buticularii est et erit de parrochia Sancti Eusebii Ut autem hec omnia rata permaneant presentem cartam sigillorum nostrorum impressione duximus roborandam Actum anno Gratie MCCXX