Charter Document - 02360240
Charter Number: | 02360240 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gracia Autisiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod cum viri religiosi abbas et conventus Regniac in nemore nobilis viri Ascelini de Merriaco quod est situm in finagio de Saciaco dicerent usuarium se habere quia homines de Saciaco partem illius nemoris extirpaverant et ad culturam redegerant ipsos traxerunt in causam coram judicibus auctoritate apostolica delegatis petentes sibi ab eisdem hominibus emendari quod per factum ipsorum in extirpata ab eis parte predicti nemoris suum usuagium amisissent Tandem vero post multos labores parcium et expensas compromissione in nos facta nobis mediantibus de communi assensu parcium inter ipsos compositum est in hunc modum Dicti abbas et conventus omne dampnum et injuriam que in extirpatione predicta illata sibi fuerant dictis hominibus penitus remiserunt concedentes ut iidem homines quicquid in quacunque parte dicti nemoris usque ad tempus hujus compositionis extirpaverant ab omni contradictione ipsorum et calumpnia pacifice de cetero possiderent et si citra locum qui dicitur Vallis Putei a parte Saciaci aliquid de empcione ipsorum adhuc esset extirpandum illud possent libere extirpare Sed ultra predictum locum scilicet Vallem Putei nichil de cetero poterunt extirpare Verum si ab illis qui non sunt in hac compositione vel alias cum dictis abbate et conventu non composuerint aliquid sive extirpatum sive non extirpatum de nemore prefato etiam citra Vallem Putei dicti homines de Saciaco emerint vel alias acquisierint sepefati abbas et conventus non minus poterunt contra emptores vel acquisitores hujusmodi quam contra primos poterant jus suum prosequi compositione hac non obstante Quod autem sicut et ceterorum hominum ita et Regniac animalia in hujusmodi terris sive vineis pascantur dicti homines sustinere debent nec quantum in se est impedire In hac autem compositione sunt Obertus de Corbigniaco et Johannes de Martigniaco et Bertrannus frater ejus quod ideo presentibus duximus annectendum quia de hoc poterat dubitari Nos igitur ad peticionem parcium pro rei hujus in perpetuum habenda memoria presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Gratie MCCXX