Charter Document - 02360237

Charter Document - 02360237


Charter Number: 02360237
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Erardus de Villaharduini notum facio tam presentibus quam futuris quod ego et Mabila uxor mea Willelmo filio nostro volente et laudante dedimus pro salute animarum nostrarum Deo et Beate Marie et domno Odoni Molismensis ecclesie tunc abbati necnon et fratribus in eadem ecclesia Deo famulantibus in perpetuam elemosinam duas partes decime bladi Lisigniarum et medietatem decime vini et apud Argentunnai similiter duas partes decime bladi et quicquid juris habebamus in decima vini ejusdem ville Preterea dedimus eidem ecclesie apud Lisignias terram liberam ad construendam in ea domum et grangiam et unum hominem liberum Johannem videlicet de Purroi cum uxore sua et heredibus suis et quicquid ex parte abbatis et ecclesie Molismensis in domo sua apud Lisignias morabitur habebit usuarium in omnibus aisentiis nostris sicut et homines nostri Nos vero bona fide elemosinam istam jam dicte Molismensi ecclesie sicut de jure debemus garantire tenemur In cujus rei testimonium ego Erardus de Villaharduini presentes litteras sigillo meo signatas dedi abbati et ecclesie Molismensi penes se reservandas Actum anno Domini MCC nono decimo mense decembri