Charter Document - 02360234

Charter Document - 02360234


Charter Number: 02360234
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Hugo officialis Senon in Domino salutem Noverint universi quod in presentia nostra constitutus Hugo Miles prepositus de Villanova domini Archiepiscopi Senon quitavit ecclesie et fratribus Vallis lucentis Baldoinum et filium ejus Felisum et quicquid idem Baldoinus habebat terras vineas domos et alias res tam mobiles quam immobiles et duodecim nummos census quos habebat in domo et in appendiciis Eramburgis Pophile Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis ad petitionem partium sine prejudicio alterius sub sigillo Senon curie testificamur Actum anno Gratie MCC nono decimo mense novembri