Charter Document - 02360233

Charter Document - 02360233


Charter Number: 02360233
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guillelmus Dei gratia Autissiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Iterius de Arsiaco miles in nostra presentia constitutus recognovit se in perpetuam elemosynam monialibus de Crisenon donavisse tres sextarios bladi annui redditus medietatem tremesagii et medietatem ibernagii ad mensuram Autissiod in suis terciis de Arsiaco percipiendos Et insuper aisamenta terre et lapidum in terra sua ad opus exclusarum et molendinorum dictarum monialium apud Arsiacum sitorum et levatam piscium ipsorum molendinorum et duas familias hominum de Lissiaco videlicet Philippum Theobaudum Chafet fratres matremque eorum et heredes ipsorum Preterea promisit idem miles quod predictam donationem faciet a domino de Noeriis a quo movere dicuntur omnia supradicta et ab aliis ad quos pertinet laudatio faciet laudari pariter et concedi Iterius etiam filius supradicti militis eamdem elemosinam coram nobis laudavit In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartam ad peticionem ejusdem militis fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Gratie MCCXIX mense septembri