Charter Document - 02360232
Charter Number: | 02360232 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillermus Dei gratia Autissiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Iterius de Arthe miles in nostra presentia constitutus concessit et donavit canonicis Beate Marie de Thouciaco in perpetuam elemosinam terram homines et quicquid habebat apud Vacy in parochia de Tangiaco Ipsi autem canonici predicti militis bonam voluntatem et devotionem actendentes concesserunt singulis diebus missam celebrari in altari constructo in ecclesia Beati Petri de Thociaco pro ipso Itherio milite et uxore sua Adelina et perpetuo milite et pro cunctis antecessoribus et successoribus eorumdem et pro cunctis fidelibus defunctis Si autem tanta supervenerit solemnitas quod non debeat missa pro defunctis celebrari celebrabitur de Spiritu Sancto Hanc autem donationem a predicto Itherio milite factam laudavit coram nobis Herveus de Villeta miles et concessit Nos autem ad petitionem militis supradicti Itherii videlicet presentes litteras fecimus adnotari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Gratie MCCXIX mense septembri