Charter Document - 02360228
| Charter Number: | 02360228 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo de Barris miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego et venerabiles viri capitulum Senon inter nos pro bono pacis nemus quod dicitur Chanetum Evrardi quod nobis erat commune partiti sumus in hunc modum quod medietatem illius nemoris sicut protenditur de meta ad metam in longum et in latum versus Lissiacum pro parte gratanter recepi liberam et immunem ab omni consuetudine et justicia quantum pertinet ad capitulum memoratum Reliquam vero medietatem sicut protenditur de meta ad metam in longum et in latum versus Calvummontem quitavi sepe dicto capitulo possidendam in perpetuum et habendam liberam et immunem ab omni grueria justicia et custodia et omnibus allis consuetudinibus quas in dicto nemore reclamabam vel poteram reclamare In medietate similiter tocius planiciei contigue dicto nemori ex quaque parte sit et etiam totius quod est extra metas partitionis predicte sive nemus sit sive planum nichil reclamo immo eam dicto capitulo libere remitto et quito Has autem partitionem et quitationem prout superius sunt expresse laudaverunt voluerunt et concesserunt Helluisis uxor mea spontanea voluntate non coacta et Petrus miles filius meus renuntiantes omni juri quod habebant in dictis medietatibus nemoris et planicei dicto capitulo remanentibus ratione hereditagii seu qualibet alia causa Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie MCC nono decimo mense aprili
