Charter Document - 02360223

Charter Document - 02360223


Charter Number: 02360223
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Petrepertuse dominus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod laudavi molendinos et batatorium cum appendiciis suis qui fuerunt Gaufridi Focher militis qui de feodo meo sunt in perpetuum fratribus milicie Templi domus Salice Ut autem hoc firmum et stabile permaneat presentes litteras in presencia mea sigillo venerabilis amici mei abbatis Chorensis feci sigillari quia sigillum non habebam Actum est hoc anno incarnati Verbi MCC nono decimo