Charter Document - 02360220
Charter Number: | 02360220 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Drogo de Mello notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod Reginaudus domicellus de Poiliaco qui cognominatur Diabolus et omnes fratres sui dederunt in elemosina Deo et fratribus Grandismontis qui morantur juxta Sanctum Mauricium pro salute sua et parentum suorum censum videlicet tresdecim solidos et duos denarios de quibus Reginaudus de Mortuo Fonte debet VI solidos et I denarium et Girardus de Rivo III solidos et Costandus Desplanches et Evrardus gener suus II s et I d et Stephanus Potiers XVIII den et Beseneaux Johannes VI d singulis annis ad festum Beati Johannis Baptiste reddendum imperpetuum et impace possidendum Omnes vero superius nominati censum quod supradiximus quem debebant sepe dicto R pro quibusdam terris quas de eo censualiter possidebant tenentur de cetero ad supra nominatum terminum reddere pruviniensium monete Bonis Hominibus superius nominatis prout jam sepe dicto R tenebantur reddere Quoniam vero Willelmus Libosiers de cujus feodo prefata dinoscuntur esse juraverat quod ipse non poterat laudare ullam vendicionem quam R superius nominatus fecisset coram me et dominum W de Melloto fratrem meum bona fide promisit quod ipse vel aliquis pro eo de cetero non contrairet vendicioni prenominate Et ut hoc ratum haberetur ad rogacionem et peticionem supradictorum fratrum et assensu sepedicti W presentem cartulam sigilli mei munimine roborari precepi Actum anno incarnati Verbi MCCXIX