Charter Document - 02360219
Charter Number: | 02360219 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillermus dominus Tanlaii notum facio omnibus quod Oliverus miles de Niceio et uxor ejus Aales et filii eorum Miles et Guido necnon in perpetuam elemosinam dederunt fratribus Templi de La Vevra quicquid habebant infra terminos territorii de La Vevra in nemore et plano in aquis et pratis et in orto de Nogem et in fundo in quo sedet borda Templariorum Ego vero Guillermus ad cujus feudum res iste pertinebant concessi donationem istam et laudavi prefati autem Oliverus et uxor ejus Aales et heredes ipsorum tenentur eam Templariis omni tempore contra omnes garantire Quod ut ratum permaneat ad petitionem utriusque partis sigilli mei munimine roboravi Actum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo nono decimo