Charter Document - 02360218
Charter Number: | 02360218 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Hugo curie Senon officialis in Domino salutem Noverint universi quod nos ad capitulum venerabilis abbatisse et conventus de Pomeria personaliter accedentes constitucionem habitam inter eas audivimus sub hac forma quod unaqueque monialis exceptis tamen illis quibus in eadem abbacia officia personalia sunt commissa singulis annis in vigilia Ascensionis Domini pro vestibus viginti solidos pruvinienses percipiendos in decima de Serginis habebit in ipsa decima viginti solidos ad distribundum singulis annis pauperibus assignantes Ille vero que predicta officia exercent videlicet priorissa et cantrix utraque istarum vigintitres solidos subpriorissa et subcantrix utraque istarum viginti duos solidos tercia priorissa et tercia cantrix utraque istarum similiter pro vestibus vigintiunum solidos habebunt Statuerunt etiam inter se quod si decima illa non sufficeret ad hec quod constitucio observaretur premissa id quod deesset in illius domus aliis proventibus caperetur et si forte ex decima illa amplior summa pecunie perveniret id quod ultra esset in dicte domus commodum poneretur Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis ad petitionem earum sub sigillo curie Senonensis testificamur Actum anno Gracie MCC nono decimo