Charter Document - 02360215

Charter Document - 02360215


Charter Number: 02360215
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Herveus comes et Mathildis uxor mea comitissa Nivernensis omnibus notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos de testamento nostro sic ordinavimus si de nobis in assumto crucis itinere humanitus evenerit In primis abbatie Pontigniaci ubi sepulturas nostras elegimus donamus nemus de la Seuz in puram et perpetuam eleemosynam pro aniversariis nostris singulis annis faciendis Simili modo et propter eamdem causam abbatie Quinciaci preter alia que jam contulimus viginti solidos censuales in pratis et agrifoliis quos nobis eadem abbatia annuatim solvere tenebatur abbatie Regniaci quod possint vindemiare vineas suas apud Clameciacum sine banno sicut petunt abbatisse et conventui de Rubeomonte vineam nostram quam ibidem habemus abbatie Boniradii pro anniversariis nostris annuatim faciendis clausum novellarum vinearum quas habemus apud Gachiacum [] capelle nostre de Druya decem libratas reditus capelle nostre de Sancto Hilario decem capelle nostre de Discia decem capelle nostre de Duciaco decem capelle nostre de Cona decem capelle nostre de Cuysiaco decem Preterea viginti mille libras quas accepimus in testamento nostro sic ordinavimus ut medietas illarum distribuatur per villas nostras hominibus nostris et aliis quibus injurias intulimus et gravamen unicuique scilicet secundum modum gravaminis De alia medietate sic ordinavimus ut duabus domicellis que nobiscum pro Deo et pro nobis transfretaverunt ducente libre conferantur quinginte libre residuum per manus delegatorum nostrorum pauperibus et personis et locis prout nobis et animabus nostris viderunt expedire conferantur [] Actum apud Januam super mare anno Domini MCC octavodecimo mense septembri