Charter Document - 02360213
Charter Number: | 02360213 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gracia Senon archiepiscopus Willelmus Altissiod Herveus Trecensis Willelmus Meldensis et Willelmus Nivernensis eadem gracia episcopi omnibus ad quos presentes littere pervenerint perpetuam in Domino salutem Ne quandoque dubitationis nubilo veritas obfuscetur universis presentibus et futuris notum fieri volumus quod quarto kalendas augusti in ecclesia Beati Petri Vivi Senonensis in presencia nostra facta est revelatio sanctorum corporum beatorum martyrum Potenciani et Altini sociorum beatissimi Saviniani Senon archiepiscopi que etiam per manus nostras translata sunt in quamdam capsam eodem die anno Domini MCCXVIII Nos autem de misericordia Jhesu Christi et Beate Marie virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus Christi fidelibus qui vere penitentes suas elemosinas caritative eidem ecclesie contulerint ab octabis Beate Marie Magdalene usque ad septem dies sequentes ob venerationem eorumdem sanctorum septem dies de injunctis sibi penitentiis vota fracta si ad ea redierint peccata oblita offensas patrum et matrum sine manuum injectione misericorditer relaxamus In cujus rei memoriam presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Datum anno Gratie millesimo ducentesimo octavodecimo tercio kalendas augusti Durent in perpetuum