Charter Document - 02360209
Charter Number: | 02360209 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Joannes de Valeriaco notum facio universis presentibus et futuris quod de terra mea quam habeo ex parte uxoris mee apud Marrolias deveni homo ligius charissime domine mee Blanche comitisse Trecensis et charissimo domino meo Theobaldo comiti Campanie filio ejus salva ligietate domini regis Francie et domini archiepiscopi Senonensis cum autem Henricus qui possit facere homagium ipse erit totus ligius de feodo supradicto Ego itaque predictis domine comitisse et comiti do fiduciam quod ipsos juvabo bona fide tam de me quam de feodo prefato contra omnem creaturam que posset vivere et mori preterquam contra predictos dominos meos dominum regem archiepiscopum Senonensem et super hoc plegium constitui dominum Odonem de Barris dominum Guidonem de Cappis et dominum Balduinum de Remis qui si quod absit intercipere contra predicta per fidem suam tenerent captionem apud Trecas usquedum quod intercepisset emendarem et ego de omnibus damnis que propter hoc incurrerent ipsos redderem indemnes Quod ut notum permaneat et ratum teneatur litteris annotatum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie millesimo ducentesimo octavodecimo mense julio