Charter Document - 02360208

Charter Document - 02360208


Charter Number: 02360208
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Herveius comes Nivernensis notum facio presentibus et futuris quod controversia que vertebatur inter nos ex una parte et charissimam dominam nostram Blancham comitissam Trecensem et charissimum dominum nostrum Theobaldum comitem Campanie ex altera super hoc quod reclamabamus apud Ulcheias apud Nuilliacum et apud Cyz et in appenditiis eorum sopita est in hunc modum videlicet quod nos quitavimus predictis comitisse et comiti quicquid in illis reclamabamus et eis et eorum heredibus in perpetuum concessimus possidendum Ipsi autem nobis et heredibus nostris donaverunt quicquid habebant in custodia Sancti Germani Autissiodorensis et in tota terra ejusdem ecclesie a riparia de Ermecon in antea versus comitatum Nivernensem Nos vero supradictis comitisse et comiti Campanie super sanctos juravimus quod nos ipsos juvabimus bona fide contra Erardum de Brena et Philippam dictam uxorem ejus et contra aliam filiam Henrici quondam comitis Campanie et contra liberos eorumdem Preterea dicta comitissa et filius ejus nobis quingentas marchas argenti donaverunt et se bona fide observaturos que superius exprimuntur juramento prestito firmaverunt Ceterum predictus Theobaldus in suo juramento expressit quod quando veniret ad etatem tenendi terram nobis patentes litteras de pace traderet confirmanda Si vero quod absit dictus Theobaldus contra hujusmodi juramentum venire presumeret nos non teneremur istud juramentum quod fecimus observare salva tamen fidelitate charissimi domini nostri Philippi regis Francorum et precepto ipsius et etiam precepto charissimi domini nostri Ludovici domini regis primogeniti post preceptum ipsius Datum apud Sanctum Florentinum anno Gratie millesimo ducentesimo octavodecimo mense julio